Parrocchia B. V. M. Madre della Divina Provvidenza - Gruppo Giovanissimi
|
Canti alla Madonna | Canti di Natale | Canti latini e gregoriani | Altri Canti |O filii et filiae
Alleluia, alleluia, alleluia.
O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie, alleluia.
Et mane prima sabbati,
ad ostium monumenti
accesserunt discipuli, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Maria Magdalene,
et Iacobi et Salome
venerunt corpus ungere, alleluia.
In albis sedens Angelus
praedixit mulieribus:
in Galilaea est Dominus, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Ioannes Apostolus
cucurrit Petro citius,
ad sepulcrum venit prius, alleluia.
Discipulis adstantibus
in medio stetit Christus
dicens: Pax vobis omnibus, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Ut intellexit Didymus
quia surrexerat Iesus,
remansit fide dubius, alleluia.
Vide, Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus;
noli esse incredulus, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Quando Thomas Christi latus,
pedes vidit atque manus,
dixit: Tu es Deus meus, alleluia.
Beati qui non viderunt
et firmiter crediderunt,
vitam aeternam habebunt, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
In hoc festo sanctissimo
sit laus et iubilatio,
benedicamus Domino, alleluia.
De quibus nos humillimas
devotas atque debitas
Deo dicamus gratias, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
| Home | Webmaster | Info | Parrocchia |